Subordinate Con Ut Ablativo Ass
(proposizioni subordinate introdotte da ut, ablativo assoluto, causali e temporali all’indicativo)
Le vittorie di Cesare nella guerra civile

Postquam bellum civile Romae exarserat, Caesar, ex Gallia in Italiam revocatus, Romam rediit, unde autem, Caesaris adventu cognito, Pompeius et plerique senatores effugĕrant, ut in Graeciam confugĕrent. Tum Caesar Brundisium contendit et inde exercitum in Graeciam traduxit ut contra Pompeium eiusque socios pugnaret. Quia apud Pharsālum Pompeianos acri proelio Caesar devicerat, Pompeius fugā salutem petivit atque in Aegyptum apud Ptolomaeum regem confugit. Sed Caesar frustra inimicum in Aegyptum insecutus est, quod Pompeius a rege dolo necatus erat. Ex Aegypto Caesar incredibili celeritate in Pontum exercitum traduxit, ubi Pharnācem regem, populi Romani hostem, sic brevi tempore profligavit ut ad senatum nuntium victoriae misĕrit illis (= «con le famose») verbis: «Veni, vidi, vici». Tum Caesar Romam rursus revertit sed pauolo post, novis legionibus conscriptis, in Africam transiit ut in reliquos (= «rimanenti») Pompeianos apud Thapsum pugnaret. Pompeianis devictis, ab Africa in Hispaniam advolavit Pompei filios profligaturus. Bello civili confecto, Romam rediit atque principatum instituit.

Analisi del testo:

1) Individua nel testo le proposizioni finali

2) Indica la funzione di ut ad senatum nuntium victoriae misĕrit (riga 8)

3) Fai l’analisi logica di Sed Caesar frustra inimicum in Aegyptum insecutus est, quod Pompeius a rege dolo necatus erat.

4) Fai almeno due esempi desunti dal testo di “stato in luogo” e “moto a luogo”